97
82 QVAD. AVRIF. TERTIA ROTA.
stantia vocatur Elixir. Est itaque diuersus fermentandi
modus & discrimen inter medicinam & Elixir; nam
vnum est spirituale, aliud verò corporale. Intellige
etiam quod quamdiu fuerit fermentum spirituale, est
oleum liquidum, & gumma, quae non potest commo¬
circumferri de loco ad locum. Cum verò fuerit cor¬
porale, tùm erit lapis, quem possis in crumena cir¬
cumferre. Iam itaque vides, quod siu discrimen inter
medicinam & Elixir. Nec minus discriminis est inter
Elixir, & aurum, & argentum, nam aurum & argentum
sunt difficilis fusionis, sed Elixir non item, nam fa¬
cilè fluit ad flammam lucernae; vnde facilè percipies
quàm sint variae nostrae compositionis & tempera¬
menti differentiae. Posttemò verò, vt ad eorum cibo,
& potu aliquid dicamus, intellige quod cibus eorum
est de lapidibus aëreis, & potus eorum extrahitur ex
duobus corporibus perfectis, nempe ex sole & luna.
Potus verò qui extrahitur ex Sole, vocatur aurum po¬
rabile, qui verò ex luna dicitur lac virginis. Iam fili
satis aperto sermone te allocuti sumus, si gratia di¬
uina tibi non defuerit, nam potus qui ex sole extra¬
hitur, rubeus est qui verò ex luna albus ideoque vnum
vocatur aurum potabile: alterum verò lac virginis:
vnum etiam est masculinum, & aliud foemininum: ta¬
metsi vtrunque ex vna imagine, vnoque genere origi¬
nem ducit. Cogita fili de verbis meis: alioqui si in
tenebris oberraueris, malum tibi eueniet ex lumi¬
nis defectu. Vide ergo fili vt diligens sis in rotae phi¬
losophicae gyratione, vt facias aquam ex terra; aërem
ex aqua; ignem ex aëre, & terram ex igne: atque haec
omnia ex vna imagine & radice, hoc est, ex suo pro¬
prio genere & pabulo naturali, quo foueatur vita
illius sine fine. Qui habet intellectum, intelligat.
Nobili