317
PARACELSI PRAEPARATIONES.
Addi possunt ad eius balsami drachmas tres, olei vitellorum ouo¬
rum drachmae decem, terebinthinae destillatae drachma vna. Fiat
mixtura, cuius vsus, vt mumiae dictae, singulis duodenis horis est in¬
nouandus.
ARSENICI. LIQVORIS FORMVLA.
HVius crudi & albi libra semis, salis nitri libra vna, salis gemmae
vncia semis, trita minutissimè simul omnia reducantur in aper¬
tam reuerberationem viginti quatuor horis. His ad hunc modum
coniunctis, candeat adhuc arsenicus tribus horis, aucto postmodum
igne liquefiat, quo percepto in aquàm effundatur & extrahatur al¬
cali. Possunt addi ad istius alcali drachmas quindecim, corticorum
malorum granatorum vnciae sex, thuris drachma vna muscilagi¬
nis de botin drachmae tres. Fiat mixtura. Notandam hoc loco duas
priores reuerberationes fieri vase clauso, ad modum sublimatio¬
nis, tertiam verò apertovase.
ARSENICVM FIXVM, ET BALSAMVM.
Duratur per sal vrinae, deinceps in oleum per seipsum, & super
marmor conuertatur. Vlcera citissimè curat, & persanat con¬
stantissimè.
CARABIS BALSAMVM
VErnicis ex carabe flaua decoctae quantùm videbitur expedire,
herbis & floribus vulnerarijs impleatur, vt sunt pyrola minor,
ophioglossum, sanicula, agrimonia, consolida maior, hyppericon,
&c. Florum eorundem, & prunellae, rosarum, camomillae, &c. ad¬
datur his ter tantùm, quantùm ipsa vernix fuerat, item myrrhae,
thurisque ana medietas eius, atque mumiae portio iuxta proportio¬
nem compositi, à digestione tamen, & non priùs, adijciatur. Inde
mirabile balsamum exurget.
Eadem