97
87
nem Claueum subpraesidem Niuernensem,
cuius perdoctam Apologiam pro huius sacrae
philosophiae initione, Bernardus Penotus,
vtriusque medicinae doctor, in lucem emisit,
de se loquentem. "Nec quisquam," ait, "nisi
iniuria, possit institutum hoc meum
damnare quasi ab ea arte, quam pro¬
fiteor alienum. Incidunt enim saepe
in forensibus iudiciis quaestiones,
quae a iureconsultorum responsis
lienae videntur, vt de arte medica,
de quamplurimis aliis artibus, quas
tamen eos ignorasse pudeat, qui cau¬
sas agunt, atque hac ratione peritos
artis priùs consulere, quàm clientes
defendere cogantur. Audias postremò,
obseruande consobrine, quos in vnum colle¬
git, plures vt caeteros taceam, Robertus Val¬
lensis de antiquitate & veritate huius artis,
contestes, & deinceps huius philosophiae scri¬
pta, quorum speculatio sola, periucunda est,
& grauioribus studiis praegrauatos animos
reficit, perlustrare, degustareque cum ca ete¬
ris
F 4