329
LIBER PRIMVS.
69
Gelu membrorum, cura.
recipe. Piperis longi.
Cardamomi.
Granorum paradysi ana. y. j.
Euphorbii. y. ij.
Masticis. y. j. ß.
Puluerentur in mortario, & affundantur
mensurę. ij. vrinę puerorum, aut cholerici cu¬
iuspiam hominis; coquantur ad absumptionem
octauę partis. Colentur per pannum: eo quod
supererit, gelatum membrum vngatur singulis
diebus ter. Separabitur à vino quod mortuum
est, viuum autem curetur vulnerariis vnguentis.
verum postquam hoc vnguento membrum sa¬
num ad ignem vnctum fuerit, eo die pręserua¬
bitur à gelu.
Similiter papyro dupla vel tripla madida,
membro circumuoluta, conseruatur à gelu
membrum, superposito linteo, aerem enim &
ventum penetrare non finit.
Si gelu penetrauerit ad interiora, vt mors
immineat, detur aqua vitę mixta caphura &
theriaca modica, in potum, post quam sudor
imperetur. Melius fuerit vinum generosum cum
zinzibere, & calamo aromatico coctum.
Item aqua vitę cum speciebus aromaticis &
maximè croco: quę singula pota, pręseruant
à gelu, rigidos montes prętereuntes. Immo¬
deratum gelu mors incauta nonnumquam se¬
quitur aut lepra, vel ad minimum scabies &c.
Chirurgi. mag. Partisj. lib. iij. cap. xij.
Glandularum
c 3