457
TRISMEGISTI. 115
rem ignis & terrae purissimam substantiam con¬
tinentem, & lunam etiam inferiorem subtilis¬
simam & purissimam aquae substantiam sub
aëris forma delitescentem, in eius vtero gestan¬
tem (vt verba sonant: Portauit illud ventus in ventre
suo) quò semen inferius vniuersale & foemineum
per aëra delatum, iungatur superiori semini
niuersali masculino, & singulis specificatis se¬
minibus alijs in vtero venti, & in aëris matri¬
ce. Certum est ex aqua & igne constare aërem,
item ex igne & aëre, coelum, & sub ignis appel¬
latione purissimam terrae substantiam compre¬
hendi cum igne simul ascendentem, & sub aë¬
ris nuncupatione purissimam aquae substanti¬
am, iuxta vicissitudines transmutationum
nius in aliud, ex iam dicto naturali artificio. Pro¬
inde venter & vterus naturae est, matrix confla¬
ta ex omnium inferiorum elementorum sub¬
stantia purissima, in volatilem aërem conuer¬
sa, in qua concipitur per medium lunae, semen
vniuersale solis, etiam per alia luminaria speci¬
ficatum, ad specierum variani distinctionem.
Postquam igitur autor Hermes tria proposuit
elementa, duo sub nominib. solis & lunae, ter¬
tium verò sub appellatione venti; iam sub nu¬
tricis comparatione, & proprio nomine terram
subdit, eamque dicit esse nutricem foetus natu¬
rae priùs in aëre concepti, vt ab eius vberibus
mnis foetus, ad alimentum & suae vitae susten¬
H 2 tatio¬