317
PARACELSI PRAEPARATIONES. 38
TERTIA VERO SPECIES.
COntinet mercurium metallorum praecipitatum, & mercurium
mineralium extractum.
DEFINITIONES SINGVLORVM.
SVlphur vitriolatum est quaedam extractio sulphuris à vitriolo
per decoctionem. Dosis eius est vt ellebori nigri.
CVIVS PARANDI FORMA HAEC EST.
EXiccetur oleum vitrioli in puluerem, sublimationibus destilla¬
tionibusve, saepiùs idem oleum refundendo, vehementissimo
quidem igne. Postremò affuso eiusmodi oleo digeratur per men¬
sem, ac postea destilletur. Poterit idipsum & meliùs fieri ex floribus
sulphuris, & ex oleo vitrioli. Dolores omnes mitigat, somnum non
impedit, & carnes bonas generat.
Vitriolum liquefactum est quod ex cupro tractum, non coagu¬
latur ampliùs.
EIVS FORMVLA VITRIOLI EX CVPRO.
CVpri laminae madefiant aqua forti, regia, vel aqua salis armo¬
niaci, harum vna, & quum aeruginem conceperint, haec abra¬
datur. Siccatae laminae rursum illinantur vt supra, donec prorsus
consumptae sint. Aeruginem omnem aqua communi dissolutam
& per filtrum clarificatam, si quis in alcali redegerit, vitriolum ex
cupro sibi parauerit. Hoc solutionibus, & cogulationibus assiduis
fuerit adducendum, vt non coaguletur ampliùs, sed in liquore
maneat.
Laxa chimolea, puluis est abstractus à floribus mineralium falis,
cuius extractionis modum apud Paracelsum hactenus reperiri non
potui.
K 2 Mercu¬