317
PARACELSI PRAEPARATIONES.
& in arena postmodum etiam vno mense. Tandem separetur pu¬
rum ab impuro. Purum vnà cum sale soluto vitro concludatur vt
priùs, & exponatur soli per mensem alium. Quo absoluto reperies
in fundo liquorem spissum, & sal superiùs natans, hoc separato re¬
manent virtutes melissae, vel chelidoniae in hoc ente suo primo
contentae.
DE ENTE PRIMO LIQVORVM,
aut liquefactibilium.
MInera sulphuris & sal solutum per se resoluantur prorsum in
aquam. Hanc destillare quater oportet, ascendet primò sur¬
sum albedo quaedam, in qua vires & virtutes entis primi sulphuris
demonstrantur.
VSVS ENTIVM PRIMORVM EST.
VT quoduis eorum ponatur cum vino, tam diu donec istud ab
ente primo coloretur. Tum demum eius vini dosis est pro di¬
scretione. Singulis diebus sumatur sub auroram tam diu, donec
decidant, primò digitorum in manibus vngues, postmodum ad pe¬
des, inde pili corporis & capilli capitis, atque dentes, & postremò
tota corporis cutis exiccetur, & recens nouaque renascatur. Quò
quidem absoluto cessandum est ab eo medicamento. Deinceps
nascuntur sensim vngues recentes, capilli noui, dentes, cutis, &
mnia noua in corpore, in mente verò sincerus intellectus, & me¬
moria tenacis. Iam ad elixira vitam longam producentia, velum
inclinemus aequum est, & necessatium.
DE ELIXIRIBVS AD VI¬
tam longam.
ELixir hoc loco, dicitur praeseruatiuum quoddam medicamen¬
tum. Eius virtus est praeseruatio corporis in eodem statu in quo
reperit