233
100 EXPLICATIONES
Influentiae namque coelestes inuisibiles, &
strorum impressiones apprimè necessariae sunt
ad opus: aliter impossibile fuerit, Orientalem,
Persicum, Chaldaicum, & Aegyptiacum lapi¬
dem insuperabilem adimpleri: per quem Ana¬
xagoras totius firmamenti vires cognouit, ac
praesagiuit magnum lapidem è coelo descen¬
surum in terras, quod etiam post mortem ei¬
accidit. Cabalistis vtique vas nostrum potissi¬
mùm innotescit, quod iuxta verè geometrica
proportionem atque mensuram, & ex certa
circuli quadratura fabricari debet, vt spiritus
& anima nostrae materię separata à suo corpo¬
re, hoc pro coeli altitudine secum eleuare vale¬
ant. Si vas praeteraequum, strictius, amplius,
altius, demissiúsve fuerit, quàm dominantes
& operantes spiritus animaque desiderant, ca¬
lor ignis philosophici nostri secreti (qui quidem
acutissimus est) materiam violentiùs excita¬
tam, ad operationem vrgebit nimiam, vt vas
in mille partes dissiliat non sine periculo cor¬
poris & vitę operantis. Contrà si capacius, quam
vt calor iuxta proportionem operari valeat in
materiam, irritum etiam erit opus & frustra¬
neum. Quapropter, summa diligentia vas no¬
strum philosophicum est fabricandum. Quae
verò materia sit huiusmodi nostri vasis, intel¬
ligunt illi soli, qui in prima solutione nostrae
materiae fixae & perfectae, hanc in suam primam
essen¬