317
PARACELSI PRAEPARATIONES. 42
DE MAGISTERIO EX RESINATIS.
TErebinthina, gummi, resinae, & id genus alia quaeque digeran¬
tur per se vitro clauso, in digestione calida per mensem. Post¬
modum in ardente vino coquantur aqua soluente mixto, media
tantùm hora. Deinceps per alembicum cęcum stillent in se redeu¬
tia per integrum diem. Inuenientur tandem olea à se inuicem di¬
stincta, si eaquae dicta sunt[sic] vnà fuerint assumpta. Posttemò sepa¬
rentur, quodlibet enim est magisterium in sua natura. Oleorum
verò magisteria non indigent aqua soluente.
DE MAGISTERIO CRESCENTIVM
LIgnum in frustula conscissum, in olla fictili cooperta carbonum
igne horis quatuor aduratur, exemptumque putrefiat in fimo
per mensem. Deinde per cineres vrgeatur vsque ad vltimos spiri¬
tus. Quibus perceptis mox cessandum est, ne magisterium ab igne
foetorem concipiat. Ad eundem modum semina, radices, corti¬
ces, & similia suum ad magisterium adducuntur.
DE MAGISTERIO VINI.
VInum excellentissimum vitreo vase contentum, vt vix tertiam
eius partem impleat, & hermetico sigillo conclusum, conti¬
neatur in ęquino ventre, continuato calore mensibus quatuor.
Quo tempore transacto, hyeme dum frigus acgelu maximè vigue¬
rint, his per mensem exponatur vsque dum congeletur. Ad hunc
modum frigus vini spiritum, vnà cum eius tota substantia protru¬
dit in vini centrum, & separat à phlegmate. Quod congelatum non
est, spirirum esse vini iudicato, congelatum vero corpus, hoc abij¬
ciendum. Spiritum hunc in pellicano positum, per aliquod tem¬
L 2 pus