457
124 PHYSICA
lis naturalis. Integrum istius ignis magisterium
in eo potissimùm consistit, vt sit continuus in
eodem statu leuis & vaporosus. instar eius qui
in mundi centro, naturale magisterium ascen¬
sus in coelum à terra, sine intermissione indies
exercet: vt ex prioribus verbis, Cum magno in¬
genio, nimirum naturali igni (qui dicitur inge¬
nium esse naturae) persimili. Quorundam
philosophorum occurrit opinio reprobanti¬
um, igne subterraneo generari metalla, aliqua
etiam ex parte, sed affirmantium eam coelesti¬
solùm igne generationem fieri: non vident in¬
terim quinam Hermeti nedum contradicant,
verùm etiam toti naturae. Sol enim coelestis
non intrat materialiter in compositionem re¬
rum naturalium, at solum potentialiter per
influxum & impressionem formae; sed ignis
lementaris est potissima pars substantiae gene¬
ratorum & materiae. Huic igni comparandus
est internus, id est, Hermetis materiae natura¬
liter insitus. Patris Hermetis opinio haec est:
Igne subtus ad fundi centrum vasis extrinsecus
agente in centrum materiae, ab hoc foetum spa¬
giricum ad superiora propellit, vt verba habent:
Ascendit à terra in coelum, hoc est, ab inferiori par¬
te vasis (quae terra nonnunquam vocatur) ad
superiorem, quae coelum etiam aliquando nun¬
cupatur à philosophis. Potest aliter ad hunc
modum hic locus intelligi. Solis & lunae foetus
ascen¬