317
PARACELSI PRAEPARATIONES. 43
destilletur, ac tam diu donec venulae conspiciantur ad galeae me¬
dietatem propendentes, aut guttulae quaedam. Quibus perceptis,
ablato mox recipiente admoueatur aliud, & liquoris tantundem
abstrahatur vt priùs. Postmodum amoto etiam hoc recipiente, &
adposito alio quod reliquum est abstrahatur. Tres eiusmodi stilla¬
ticij liquores seorsim seruentur. Adhuc reliquum ex vino destille¬
tur, vsque dum in fundo vasis materia nigra & spissa conspiciatur.
Huic affundatur liquor tertiò prolectus, abstrahatur, & affunda¬
tur, idque tam diu donec materia spissitudinem mellis concipiat.
Loco tandem humido posita lapillos edet ruffos, quos seruato.
Materia rursum affundatur liquori tertiò tracto, coquatur vt priùs
tam diudonec lapilli nulli proueniant ampliùs. Tum demum col¬
lecti spiritus phlegmate abluantur, & abluti secundò tracto liquo¬
re digerantur, & exiccentur toties dum albescant. Postremò verò
prima vice tracto liquore macerentur & separentur tam diu, do¬
nec fiant volatiles. Deinceps amalgama solis & mercurij vratur
sulphure, & abluatur calx aqua destillata tepida, cuius vncia semis,
cum vncia vna & semis lapillorum, in aqua vitae rectificata dige¬
ratur diebus quinque, & ex erecta cucurbita vinum abstrahatur,
ascendet aqua solis croceo colore tincta. Rursum ad feces lapilli
recentes adijciantur ac digeri sinantur, destillenturque toties, do¬
nec aurum totum in spiritum resoluatur poculentum.
DE SPIRITV VEGETABILI
ex vino.
GEnerosissimum vinum, amplissimo vase vitreo contentum, vt
capacitatis eius vix quartam partem occupet, equino fimo vel
balneo digeratur diebus triginta, vel tam diu, donec super vinum
conspiciatur liquor olei formam referens. Hic remisso plurimùm
igne separetur, donec ascendere spiritus cesset, ac iterum balneo
digeratur viginti quatuor diebus, vt ex libra vna vini vix scrupulus
L 3 vnus