317
PARACELSI PRAEPARATIONES.
DE OLEO AVRI.
POstquam ab auri succo per vini spiritum priùs tracto, postmo¬
dum aceto destillato mixto, quindenis diebus digestionem in¬
fra scriptam habueris, balneo maris omnia quae fuerant apposita
separentur. Hac via manebit oleum spissum in fundo, quod aurum
est permixtionis expers.
DIGESTIONIS DICTAE FORMA.
IN aquae vitae libram vnam, & alteram succi chelidoniae, conijcian¬
tur auri vt supra soluti vnciae tres. Mixta simul bulliant diebus
quindecim, & postea separentur, etc.
DE OLEO FERRI.
FErri vel calybis limaturae, in oleum per aluminis aquam rubicun¬
dissimum rediguntur, vel per destillatum acetum euacuationi¬
bus in crocum, à quo sal armoniacum nouies, vel decies eleuatur,
& postmodum resoluitur in oleum, aqua destillata aliquoties abluen¬
dum: ad alchimiam magis quàm ad medicos vsus vtile.
ALITER AD HVNC MODVM.
SOluantur eiusmodi limaturae in calcem aqua forti, qua per de¬
stillationem abstracta, pluuiali saepiùs aqua calx abluatur ab acri¬
monia corrosiuorum aquae fortis. Exiccatae postmodum affunda¬
tur acetum destillatum, & balneo maceretur ad solutionem. Postea
destilletur, & aliud acetum affundatur, digeratur & abstrahatur, vt
priùs, toties donec materia resideat in fundo instar olei: quod qui¬
dem ad vlcera manantia, & alia quaeuis praestantissimum est remedium.
DE OLEO PLVMBI.
PLumbum in flauam calcem per se aduratur, & aceto destillato
perfundatur vt tribus digitis latis emineat. Coquatur ad ignem,
& amo¬