405
MERCVRIORVM LIB.
175
CAPVT LII.
De proiectionibus omnium medicinarum tam
vniuersaliter, quàm particulariter.
Proiectiones fili fiunt supra corpora
fusa secundum magis & minùs virtu¬
tum, quas requirit lapis sua subtilitate.
Ideo, nam quanto lapis subtilior, tanto ti¬
bi opus est, vt magis de corpore ponas, &
minus de medicina. Sed sunt plures, qui
in medicinarum dictarum proiectioni¬
bus curtis & particularibus per ignoran¬
tiam decepti sunt, prout bene scimus, &
probari vidimus, nec alterationem suae
medicinae videre poßunt: nam quando
aliquis de illa proiectionem facit, scili¬
cet de modico medicinae suprà multum
corporis fusi, nihil videt nec in penetra¬
tione, nec in alteratione. Et sic sperat
dictam medicinam nullius esse virtutis,
non curans eam amplius prosequi: ideo,
quòd si statim illud metallum, in quo infu¬
sa est