457
130 PHYSICA
coniungi possunt, quia in vnum & alterum per
se solubilia. Necessarium hoc loco foret maxi¬
ternarium & vnarium copiosiùs declarare,
verùm quod in sequentibus ad approbationem
artis id reseruamus, tantisper supersedendum
esse duximus, reliquam autem clausulam de ma¬
teria tractantem enucleandam suscipiamus in¬
terea. Habens (inquit) tres partes Philosophiae totius
mundi. Ac si diceret, se compertissimum habere
mundum vniuersum tribus potissimùm qua¬
quauersum constare partibus. Tametsi mun¬
dus totus in duas partes visibiles diuisus esse vi¬
deatur, latet nihilominus sub istis tertia non
conspicua, ob suam simplicitatem vnitati pari¬
ter inuisibili dicata. Vtraque tamen dictarum
partium aetherea & elementaris videlicet, rur¬
sum in tres partes subdiuiditur, corpus, animam,
& spiritum, vt haec in coelo & in terris naturali¬
ter sita sint.
Prioris diuisionis in aetheream & elementa¬
rem regionem, sub occulto vinculo factę, mem¬
brum postremum, quia materiale magis, bina¬
rio hac de causa destinatum est. Quò factum vt
in quatuor elementa subdiuisum fuerit. Duo
namque, nil nisi quatuor ex prima foetura gene¬
rant. Spiritaliter autem in quatuor qualitates
primas, idque sub binario quamlibet diuisam
cernere licet, quod infra latiùs. Potest etiam tri¬
plex mundi totius philosophia dici, ratione
crassio¬