329
LIBER PRIMVS.
congeletur eo gelu & frigore. Ad hunc modum
frigus, vini spiritum vna cum eius sustantia pro¬
trudit in vini centrum, ac separat à phlegmate,
Congelatum quod non est, spiritum cum sub¬
stantia fore iudicato. Congelatum verò corpus,
abiice. Spiritum eiusmodi positum in pellica¬
no, per aliquod tempus in arenae digestione ma¬
nere sinito, calore temperato. Postmodum exi¬
mito vini magisterium.
Magisterium ex Sanguine
recipe. Sanguinem, quem pellicano reconditum
transcendere super ventrem equinum tamdiu
sinas, donec tertia pellicani pars impleatur:
nam sanguis omnis in sua rectificatione dila¬
tatur, iuxta quantitatem, & non secundum pon¬
dus. Hoc tempore peracto, rectificabis ipsum
per balneum. Hac via phlegmata recedunt, in
fundo magisterio residente, quod retorto si¬
gillo Hermatis munito nonies destilletur, vti
libro praeparationum docuimus.
Lib. Archidoxorum de magisteriis.
Margaritarum liquor
Puluerentur, & aceto destillato affuso vt di¬
gitis latis quatuor superemineat, soluatur inter
cineres calidos, & balneo destillentur, ad sic¬
citatem. Ad calcem aqua coelestis affundatur,
& rursus abstrahatur ad siccitatem, idque tan¬
tisper donec puluis acrimoniam aceti exuat.
Postremò super marmor puluis hic soluitur,
vel