405
RAYMVNDI LVLLI
180
tum transformaretur, nisi sit per adiuto¬
rium cinericij, & hoc ratione substantiae
grossae medicinalis, in qua nimium col¬
lecta est transmutatiua virtus, quae actio¬
nem integram sui spiritus impedit adim¬
plere, qui diuisus in eo quod non est de
essentia naturae, & coniungit omne illud,
quod est vicinum & propinquum natu¬
rae argenti viui, quod postea mutatum
reperitur in argentum melius quàm de
minera. Et ideo in hoc casu spiritui suc¬
currimus per diuisionem illius quod est
extraneum suae naturae purae. Sed non in¬
telligas, quòd in eorum cinericijs debes
plumbum ponere, quia medicina totum
faciet adiutorio ignis cinericij. Quando
tales medicinae fili supra corpora proie¬
ctae sunt, ipsa corpora postea non possunt
pati ignem ignitionis, sed statim fun¬
duntur absque ignitione determinata.
Et hoc, quia natura eorum patitur con¬
trarie¬