317
PARACELSI PRAEPARATIONES.
DE DIAPHORETICO OLEO MERCVRII.
MErcurius cum stanno coagulatus, ponatur in scutellam auream
vtcunque profundam, super acetum optimi vini natantem,
& huic pulueri affundatur optimum alcool vini & in spiritum re¬
ctificatum. Hoc statim accendatur, idque saepiùs. Omnia videlicet
mercurius, stannum, & vinum in oleosam vertuntur substantiam.
Dosis eius erit granum vnum, ex generosissimo vino? Stragulis mul¬
tis excitetur sudor, quantùm sustinere queat aeger.
DIAPHORETICA POTIO
contra pestem.
MAximi praeparati mercurij granum vnum & semis, theriacae
Alexandrinae scrupulus vnus, alcoolvini rubei, in quo priùs
apiaria herba, vel melitena macerata fuerit vncia semis, decocti
prunellae vncia vna, decocti valerianae drachmae sex. Misceantur &
fiat potio, haec venenum extirpat, estque medicamentum diapho¬
reticum ad excitandos sudores aegris. De floribus est quod etiam
scribamus ex autore.
DE FLORIBVS ANTIMONII.
HVius in alcool facti quantùm videbitur, ignis quarto gradu re¬
uerberetur in suos flores, calore leui primum, tandem aucto
secundùm artem, vt in extractione tincturę habetur latiùs. Ad cadu¬
cum & species eius est praestantissimum remedium. Dosis in acces¬
su morbigrana nouem, in exagitatione decem & octo, cum indu¬
stria, & alicui permixta liquori.
Postremò quidem, & à recessu paroxismi post horam, vt priùs
grana nouem administranda sunt. Si verò morbus adhuc redeat,
processus hic administrationis tertiò fuerit iterandus.
DE