131
RAYM. Cum necesse sit ut haec Medicina omnino incor¬
ruptibilis sit & omnia elementata in hoc supare debeat, necesse est ut
extrahatur è materia quae ab omni corruptione quam alienissima sit.
DEMO. Tamen dixisti tu in lib. quem de naturae secre¬
tis inscripsisti, hanc extrahendam esse de uino rubeo. Idem con¬
firmat loannes de Rupecissa, alij uero Chelidoniam accipien¬
dam esse autumant, alij sanguinem humanum.
RAYM: Non parum erras si persuasum habes philosopho¬
rum scripta ex nuda litera intelligenda esse, maxime in hac scien¬
tia, quanto clariori & magis aperte sermone utuntur, tanto plus
obscuritatis habent eorum scripta, similitudinibus enim & per aenig¬
mata locuti sunt.
DEMO. In hac re qua usi sunt similitudine?
RAYM. Dicit Senior philosophus hanc medicinam con¬
uerti & uariari de colore in colorem & de sapore in saporem &
de natura in naturam, propterea sua nomina multiplicata esse,
Dicit autem Minois philosophus, Si quaeratur quare factum sit
rubrum antequam reciperet albedinem. Respondendum bis de¬
nigrari, bis in colorem citrinum conuerti & bis recipere colorem
rubrum. Cum uero bis colorem rubrum recipiat ut rubrum ui¬
num & sanguis humanus uidelicet post putrefactionem & in di¬
stillatione, propterea ueteres per similitudines loquentes uoca¬
uerunt ipsam uinum rubeum, sanguinem humanum, & sangui¬
nem Draconis & his similibus.
DEMO. Ego omnio credebam animalia tanquam caeteris
rebus omnibus inanimatis nobiliora, esse maioris uirtutis quo¬
que in medicina.
RAYM: Animalium praestantia non consistit in proportio¬
ne & commixtione elementorum, sed in anima. Cum autem
medicina haec facienda sit, ex substantia corporea & materiali,
propterea quędam mineralia ad hoc opus perficiendum praestan¬
tiora sunt, nam eorum compositio durior & fortior est quàm ani¬
malium, nam istorum compositio quantum ad corpus debilis est
& facilis corruptionis, & paucae uirtutis. Videmus enim ipsa
animalia quę occupata sunt rebus altis & sublimibus priuata es¬
se uili¬