RAYM:
Naturaliter
loquendo,
haec
melior
&
praestantior
erat
medicina
qua
nihil
excellentius
in
toto
mundo.
Cum
enim
(ut
Aristoteles
tradit
lib.
10.
Metha.)
in
omni
genere
unum
quod¬
dam
sit
quod
in
eo
genere
primum
gradum
teneret,
haec
autem
medicina
generata
sit
ex
magis
incorruptibili
&
uirtutis
excel¬
lentioris
materia,
quàm
sub
coelo
haud
inuenies,
&
haec
primum
aut
summum
gradum
tenebit
inter
caeteras
medicinas
praeser¬
uatiuas
omnes.
DEMO.
Est
igitur
medicina
haec
ipsum
lignum
uitae?
RAYM:
Prius
tibi
dixeram
primos
patres
statim
ab
ini¬
tio
hoc
ligno
priuatos
ut
apud
Mosen
legimus.
DEMO.
Fortasse
etiam
Moses
qui
ab
ineunte
aetate
in
scientijs
Aegyptiorum
probe
instructus
fuerat
&
huius
diuinae
sci¬
entiae
cognitionem
habuit
(ut
Vincentius
Monarchus
scriptum
reliquit)
de
his
rebus
cum
obscuritate
loquutus
est
quemadmo¬
dum
&
caeteri
philosophi
fecerunt.
RAYM:
Ipsius
scriptis
nihil
detractum
uolo,
nam
neque
plus
aut
nimus
ipsi
credendum
quàm
oporteat.
DEMO.
Forte
erit
herba
illa
cum
qua
Medea
Esonem
ad
iuuentutem
reduxit,
&
cum
qua
Esculapius
eos
suscitabat
qui
iam
ferè
erant
extincti.
RAYM:
Est
quidem
ea
medicina
ipsa,
sed
minime
herba
dicenda,
nam
ueteres
philosophi
sub
fabulis
poeticis
occultaue¬
runt
scientiam
hanc
&
loquuti
sunt
per
similitudinem.
DEMO.
Quam
dicis
similitudinem?
RAYM:
Haec
medicina
in
praeparatione
multipliciter
ua¬
riatur,
nam
uiridem
assumit
colorem
ut
herba,
propterea
appel¬
lauerunt
ipsam
ueteres
uegerabilem
&
herbam,
hac
de
causa
di¬
cit
Meluendus
discipulus
Hermetis
dehis
rebus
disserens,
O
quam
facilis
est
haec
res
rebus
uegetabilibus
propter
uiriditatem.
DEMO.
Cum
herbae
tantas
uirtutes
medicinales
habeant
qui
fit
ut
haec
Medicina
non
possit
esse
herba?
RAYM:
Medicina
haec
fieri
non
potest
neque
ex
rebus
uege¬
tabilibus
neque
animalibus
neque
ab
ijs
rebus
quam
ab
eis
desumuntur.
DEMO.
Quamobrem?
P
3
RAYM.