233
124 THESAVRVS
Tincturam hanc per retortum vrgeto: videbis
nigredinem assurgere, quam iterum vrgebis
perretortum, idque saepiùs donec albescat. Pro¬
sequere hoc tuum opus, nec animum despon¬
deas prae nimio labore. Toties rectificato,
quousque viridem leonem, verum & clarum vi¬
deas, ponderosum, & grauem, qui tingit in au¬
rum perfectum. Non desistas ab opere, cuius
nunc meminimus, donec signa habeas, & vi¬
deas leonem atque thesaurum, Leonis decimi
thesauro non persolubilem. Bene sit illi, qui
repererit, & ad tincturam applicare nouerit.
Hoc est balsamum verùm astrorum coelestium,
quod nullum corpus in putrefactionem abi¬
re sinit, lepramque nullam, podagram, aut hy¬
dropisin inexpulsas relinquit, administratio¬
ne grani vnius, si fermentabitur cum sulphu¬
re solis. O tu Carole Cermane, vbi tuum the¬
saurum habes, vbi tuos doctores atque physi¬
cos, vbi ligni guaiaci coctores, qui duntaxat
purgant & laxant? Siccine coelum tuum irri¬
tatum est, & astra tua deuiarunt à recto cursu,
lineaque tua praelustris, in aliam viam declina¬
uit? Quid, oculi tui in vitrum & carbunculum
transmutati sunt, vt solùm videant ea, quae ad
ornatum & superficiale spectaculum pertinent,
fastum & superbiam? Sanè si tui Doctores Prin¬
cipem suum (quem Galenum vocant) apud
inferos degere scirent, indeque huc rescripsis¬
se,