233
PHILOSOPHORVM. 125
se, quò meritam sui condemnationem toti mun¬
do palàm faceret, vulpina cauda prae stupore
sese insignirent. Non minus de Auicenna cen¬
sendum, in Inferni porticu sedente, quo cum
disputationem & controuersiam habui, quod
ad aurum suum potabile, necnon ad lapidem
suum philosophicum, suamque theriacam atti¬
net. O vos laruae sophistarum, qui medicam ar¬
tem ementimini, cùm tamen ex Deo nata na¬
turae sit commissa, non vobis indignissimis ho¬
minibus, à quibus immeritò spernitur! Videte
vos hominum impostores, qui cathedras in ter¬
ra superiores amatis, super quas etiam sedetis,
post obitum meum exurgent mei discipuli
qui vos hypocritas palàm facient, ac in lucem
prodent vnà cum vestris coquis immundissi¬
mis, qui vestros Principes & Potentatus Chri¬
stianos miserè seducitis, & in mortem addu¬
citis, vestra medicina. Vae vobis in extremo
die iudicij. Spero meam monarchiam honore
mihi debito triumphaturam. Non quòd me¬
ipsum extollam, sed ipsa natura me. Ex ea si¬
quidem natus sum ego medicus, ipsam sequor,
ipsa me nouit, & ego ipsam noui, quia lumen,
quod in ipsa est, vidi, in figura microcosmi con¬
probaui, ac in suo mundo ita esse reperi, quod
verum est. Vt tamen ad inceptum redeam, meisque
discimpulis faciam satis, quibus etiam doctrinam
meam impertiens optimè faueo, dummodo