131
cipiunt quia coelo non obediunt, nam uidemus sigillum suam fi¬
guram non imprimere in durum lapidem sed in mollem caeram.
RAYM: Radij corporum caelestium in nullo elemento cum
tanta uirtute uniuntur & potentia tanquam in terra, nam terra
proprium & firmum receptaculum est uirtutum caelestium & ip¬
sius spherae centrum, hac de causa ipsa mirabilia producit uege¬
tabilia, animalia & mineralia. Hermes dicit, terram parentem
& genitricem esse metallorum, quae in suo uentre portat metal¬
la ut mulier praegnans foetum in utero, dicit autem terram ma¬
trem esse, coelum autem patrem, & quod ab ipsa terra imprae-
gnatur in montibus & planicie & in aqua & omni loco, Tamen
concedendum est, terram in sua duritia permanentem nullam
rem posse producere, cum non sit obediens motui. Cum uero
continuo motu coelesti & uirtute solari & aliorum planetarum
ipsa terra continuè coquatur, & ex illa fit subtilior & alteratur,
partesque subtiliores uirtute caloris solis eleuentur in fumum. Pro¬
pterea uirtutes coelestes continuo de coelo descendentes & pene¬
trantes in ipsam terram & ibi inuenientes materiam simplicem,
subtilissimam, & spiritualem, incorruptibilem, lucidam & perspi¬
cuam, & naturę sagacitate præparatam & aptam, ut recipiat uir¬
tutes coelestes propter similitudinem quandam quam inter se
habent, uim praestantissimam infundunt in ipsum duplicem su¬
mum metallicum radicalem. Et cum haec materia spiritualis
longissimo tempore in coelesti obedientia & spiritualitate iam
permansit in substantia principiorum metallorum, uniformis
est & homogenea, quae tempore longissimo ad mille annos usque
induratur tandem, ut inquit Geber lib. 1. cap. 7. propterea Coe¬
lum infundit ipsis plures mirabiles uirtutes quàm in caeteris re¬
rebus omnibus, nam in his plus caeteris laborauit, & haec est cau¬
sa tantae uirtutis metallorum ut omnia elementata facile superent.
Tametsi uero post longissimum tempus hic fumus duplex & ua¬
por spiritualis iam ad duritiam metallicam peruenit, & in se reti¬
neat uirtutem coelestem, nihilominus cum impedita & suffocata
sit à terrestritate & duritia, non potest extrinsece demonstrare
uirtutem hanc coelitus adeptam, nos uero cupientes illam fieri
mani¬