131
manifestam, & uolentes ipsam perducere ad lucem necesse est ut
remoueamus terrestritatem & spissitudinem metalli, & reduca¬
mus ipsum ad primam simplicitatem quae sufficienter decocta tan¬
tas uirtutes demonstrabit, ut quasi subito uideatur mutare cor¬
pora humana & reducere ad ueram pristinamque sanitatem, po¬
teris autem facile apud te ipsum extendere quantam uirtutem
habeat medicina haec. Si Noe qui hanc tenebat (ut scribit Vin¬
centius monachus lib. 5. naturalium) quingentesimum annum
agens generabat Sem, Cham & laphet.
DEMO. Sermo iste plurimum delectauit me, sed hoc quae¬
ro, num ex gemmis Medicina haec fieri possit?
RAYM: Quare hoc quaeris?
DEMO. Quia sunt incorruptibiles & magnam uim & uir
tutem Medicinalem habent & coelestem quibus metalla etiam
superent, propterea quemadmodum etiam Albertus affirmat in
lib. de mineralibus & Hermes, Qui tradiderunt uirtutes rerum
inferiarum dependere à stellis, & imaginibus coelestibus, dixe¬
runt quoque uirtutem hanc descendere super res naturales plus aut
minus impluendo & influendo, nam fortius imprimere suam uim
materia existente magis simili uirtuti coelesti & ipsis corporibus
coelesti lumine &e perspicuitate, minus uero quum materiae fu¬
erint confusae & feculentae ut opprimatur in ipsis uirtus coele¬
stis, quum igitur insubstantia et lumine, colore et perspicuitate coele¬
stibus corporibus similiora sint quàm ipsa metalla, qua de re etiam
à quibusdam philosophis nominatae sunt stellae elementales, debeant
igitur multo praestantiores esse ipsis metallis ad praeparandam
hanc uirtuosissimam medicinam.
RAYM: Si tota substantia deberet conuerti & praeparari
in medicinam, aliquae gemmae multo praestantiores essent quàm
ipsa metalla, quorum uirtus oppressa & sepulta est in terrestrita¬
te & alijs accidentijs superuenientibus materiae radicali in qua
consistunt uirtutes hae coelestes, cum uero (ut supra diximus) neque
metalla neque gemmae recipiant uirtutem coelestem quamdiu fue¬
rint in forma metalli aut lapidis, sed cum figuram adeptae fue¬
rint ua¬
Q