405
RAYMVN. LVL. APERTOR.
185
subtile ingenium, quod tibi dicam. Nam si
non benepurgetur, nunquam terra eius bene
purgatur, albificatur, neque fiet matrimo¬
nium inter corpus et spiritum: & sic tunc
ille spiritus nominatus est spiritus lapidis,
qui habet viuificare corpus suum mortuum,
à quo compositio per suam praeparationem
exiuit. Et ideo, quando corpus reuersum
est de morte ad vitam, tunc ipsum est cla¬
rum, purum, album, & resplendens (no¬
ta, vt Mercurius) cum magna subtilita¬
te, & vestitum pulcherrimis indumentis.
Scias, quòd quando iste igneus spiritus in¬
trabit suum corpus, & ipsum resurgere
faciet, tunc Philosophi nominant ipsum
lapidem benedictum, & lapidem magni
precij & honoris post suam resurrectio¬
nem: & illud intelligitur de igneo & no¬
bilissimo spiritu praedicti lapidis, qui sic il¬
luminatus est in natura quatuor elemen¬
torum. Non tamen intelligitur sic se ha¬
bere,
N 5