405
RAYMVNDI LVLLI.
186
berè, quòd sit terra solùm, vel aqua so¬
lùm, nec aqua, nec ignis: sed tantummodò
est vna sola natura, quae continet in se de
natura & proprietate quatuor elemen¬
torum simul, aliàs non posset ligari cum
sua terra: & per consequens terrà non
posset albificari per eundem spiritum, si ipsa
de natura non haberet. Ideò omni tem¬
pore considerandum, quòd natura, & pro¬
prietas, quae est in isto spiritu, non sit com¬
busta in praeparatione eius per potentiam
ignis: quoniam tunc spiritus nullo tempo¬
re haberet à se potestatem albificandi,
aut se coniungendi cum terra: quia medium
& anima, quae participat intra mortem e
vitam, separaret se ab ipso spiritu per po¬
tentiam ignis in tali forma, quòd spiritus
maneret mortuus sine anima: & sic ani¬
ma elongaretur ab eo fugiendo in regio¬
nem suae sphaerae. Et tale secretum non est
dicendum apud ignaros & inscios. Non
igno¬