233
PHILOSOPHORVM. 127
bus alchimisticis figere poterit, extrahere, ex¬
altare, putrificare, fermentare, & coagulare la¬
pidem alchimistarum, ad honorem Dei &
tilitatem proximi. Soli Deolaus, honor, & glo¬
ria in aeternum.
EXPLICATIO.
Priusquam ad practicam deueniat, optimo iure de
materia latiùs clariusque disserere voluit inquiens: Na¬
turam mineralem genus vnum in matrice terrae genuis¬
se varijs in locis, idque sub duplici forma, quorum alterum
esse dicit optimumque solis videlicet vires atque potentias
in aureo corpore quodam delitescentes: hoc ipsum ex¬
perimento se comprobasse dicit ex figura maioris mun¬
di, hoc est, ex opere Monarchiae spagyricae, supercoelesti¬
que magisterio, in quo apparet figura, cùm firmamen¬
ti coeli, tum elementorum inferiorum Globuli minoris:
Alterum in astro meridionali consistit, hoc est, in ea pla¬
ganascitur, & est, viscum terrae per suum astrum, pu¬
ta terrae centrum huiusque virtutem igneam, in lucem
productum, ornatum rubedine in prima sua florescen¬
tia, i. nascentia. Quidquid sit, ex praecedentibus omnibus
colligendum est, aurum immaturum esse, quod à natura
non est elaboratum, vel ob caloris naturalis defectum,
ut aliàs propter aliudaccidentale quodpiam impedi¬
mentum. Sed hoc fortè contradicere videtur priùs alle¬
latae philosophorum sententiae, dicentium, vbi natura de¬
dit operari, debet ibidem artifex incipere: ni fortasse