233
PHILOSOPHORVM. 129
phuris. Neminem eorum dicit rete piscatorium inue¬
nisse, quod aquaeverae matri metallorum conuenit, hoc
est, mercurio philosophico, quod necessarium est ad hoc
opus, hunc enim non cognouerunt. Haec (inquit) aqua se¬
parata magisterio, suos pisces palàm facit, hoc est, ex¬
tracto rete hoc nudantur pisces, vel exiccata, vel in lo¬
cum vnum congregata, apparent in arida pisces, qui
reti fuerant inuoluti, & quos Galenica piscatio non po¬
tuit, nec Auicennae rete lacerum apprehendere. Hoc
est, ignorarunt isti, in tam vasto naturalium Oceano
maríve, quibus instrumentis & hamis, piscandae sunt
vires atque virtutes arcanorum, in corporibus natura¬
lium delitescentes. Si demonstrare deberem (inquit)
vel nomen harum trium operationum duntaxat, vi¬
delicet coniunctionis, solutionis, & coagulationis, quas
in principio mundi, hoc est, ab initio magisterij spagy¬
rici (quod mundum vocat ob apparentias omnium quae
videntur in hoc mundo) natura demonstrauit in hoc suo
creato, minerali putà, vix annus multa cum papyro suffi¬
ceret, nec eos erudire satis possem. Tandem aggreditur
materiae spagyricae, siue Monarchicae declarationem ad
hunc modum. Tres in isto minerali substantias inesse
ficit, mercurium, sulphur, & mineralem aquam, ex
suibus compositum est, & in proprio suo liquore non¬
um maturo solui, ac vtipirum in arbore sua, hoc est, in
irpore suae mansionis, occultari. De hac arbore lege in
quenti tractatu huc apposito, De mineralium oeco¬
nomia naturali. Similitudinem sumit ab arboribus,
ab hyemem, non aliter quàm corpora mineralium &
I