457
146 PHYSICA
aptus producere numerum, & fugièt omnis obscu¬
ritas. Ad vnitatem igitur reducendus est omni¬
no ternarius, si mens harum rerum velit perfe¬
ctum intellectum consequi. Vnarius enim non
est numerus, at ex ipso numerus omnis consur¬
git. Binarius ab vnitate recedens, primus est nu¬
merus compositus. Reijciatur itaque binarius,
& ternarius ad vnitatis simplicitatem conuer¬
tibilis erit. Solis vnitatibus constat omnis nu¬
merus. Nónne res omnes ab vnitate fluunt bo¬
nitate vnius, vt suprà, & quicquid vnitati con¬
iungitur, non potest esse diuersum, sed fructum
edit simplicitate & aptatione vnius? Quid ex
vnitate nascitur, nónne ternarius? Vnarius igi¬
tur est simplex, binarius compositus, ternarius
verò ad vnitatis reducitur simplicitatem. Vnum
est enim principium purum. Binarius ab vni¬
tate recedens componitur, quia impossibile est
esse duo principia. Solus ergo ternarius sacra¬
tus & virtute potens, binario superato suum in
principium, non natura, sed similitudinis par¬
ticipatione reuertitur, in quo sine contradictio¬
ne mysteria omnia arcani pulcherrimè ordi¬
nati, mens intelligit. Haec est fortitudinis totius
pulcherrima virtus, quę vincit omnia munda¬
na. Verùm enimuero homini cuiuis in hac ar¬
te per naturalem sapientiam operari volenti.
cum vtilitate, subiecta necessaria. In primis ne¬
cessarium est, vt à natura sit ad istam artem non
solùm