457
TRITHEMII. 147
solùm inclinatus, sed etiam dispositus, aut sal¬
tem praeceptoris magisterio disponibilis, per
rectificationem à ternario in vnitatem per bi¬
narium diuisum. Secundò oportet linguae suf¬
ficientem habere noticiam, vt vulgaris non ca¬
piat tantam scientiae ipsius naturalis sapientiae
maiestatem. Astronomicae fundamentum eti¬
am institutionis scire necessum est, aut saltem
alium ad votum habere qui sciat. Tertiò neces¬
saria copia librorum in hac scientia, solùm eo¬
rum qui sunt emendatissimi, quales hodie pau¬
cissimi reperiuntur, vel vt prae manibus, vel in
promptu sit aliquis, qui veraciter eorundem
mendare vitia, non augere possit. Quartò prae¬
ceptor doctissimus & expertissimus in hac ar¬
te necessarius est, quòd haecscientia tantis inuo¬
luta sit mysterijs, vt sine doctore peritissimo
non queat apprehendi: nisi Deus omnipotens
mentem singulari dono velit illuminare: quod
rarissimè fieri consueuit. Quintò requiritur
niuersi totius superiorum & inferiorum diui¬
sionis cognitio ab vno vsque in quaternarium
in ternario quiescentem. Item oportet ordinem
ascensus & descensus, gradum, numerum; in¬
flexum & reflexum, esse & non esse in vnum &
tria: hoc verò scire difficilimum est, quia omnis
mirandorum effectuum radix, quocunque mo¬
do fiant in sapientia tam naturali quàm super¬
naturali, huius principij fundamento inniti¬
K 3 tur: