131
ter decoctis mirabilem suauitatem & dulcedinem acquirit, pro¬
pterea dixit Arnoldus in Rosario, dulcorabis amarum & habe¬
bis totum magisterium.
DEMO. Est ne indicium aliquod ex quo cognoscam me¬
dicinam hanc iam esse finitam?
RAYM: loannes de Rupecissa tradidit, quod & nos affir¬
mauimus, uidelicet duo esse signa siue indicia certa quibus co¬
gnoscitur medicinam hanc iam perfectam esse & finitam. Pri¬
mum est hoc, si ponamus uas in quo haec medicina inclusa est in
angulum aliquem domus, & pro miraculo & quasi inuisibili ob¬
stamine eo pertrahantur & alliciantur omnes qui domum illam
ingrediuntur, alterum uero est si ponamus iam dictum uascu¬
lum supra uerticem turris, ut ipius odor attrahet & congreget
ibi omnes aues quae eam odoris suauitatem percipiunt, sunt au¬
tem haec certissima indicia medicinam iam finitam esse & omni¬
no completam.
DEMO. Quid uoluit loannes de Rupecissa his uerbis si¬
gnificare?
RAYM: Per turrim intelligimus fornacem in angulo do¬
mus positum, in quem uitrum quod materiam nostrae medicinae
continet decoquendum ponitur, per intrantes uero domum istam
& per aduolantes aues significantur spiritus & uapores illi qui
uirtute caloris sursum feruntur ac ascendunt in altum per col¬
lum longum uasis siue Bocciae, qui cum figuntur & amplius non
ascendunt, indicium est ipsarum humiditatem aqueam iam con¬
sumatam & materiam dulcoratam & medicinam finitam esse,
non debes autem dubitare super hac interpretatione, nam & Ra¬
sis eandem sententiam tenet, nam ueteres usi sunt uarijs nomini¬
bus, similitudinibus, figmentis, fabulis & aenigmatibus, ut hanc
diuinam scientiam occultarent ne facile ab aliquo perciperetur,
quod etiam nobiscum affirmat loannes Picus Mirandula in lib.
de dignitate hominis cum dicit, ueteres consueuisse resdiuinas
altas & sublimes sub uelo multorum aenigmatum & fabularum
poeticarum describere.
DEMO.