131
tabilem substantiam conuerti, cum oportet ipsam prius conuer¬
ti & transmutari in sanguinem, postea uero in carnem, quod im¬
possibile est propter ipsius duritiam, cum igitur medicina haec ex
auro fieri non possit, multo minus poterit ex metallis reliquis fieri.
RAYM: Equidem concedimus metalla existentia & per¬
manentia in substantia metallica, etiam si aqua uitae quàm maxi¬
mo subtilientur, nullam tamen penitus affinitatem aut conueni¬
entiam aliquam adipisci propinquam carni humanae, nisi cor¬
rupta prius forma dura & redactis ad ipsorum primam materiam
sufficienter purificatam & digestam, nam sic acquirunt hanc af¬
finitatem & conuenientiam cum corpore humano, quam etiam
caeteri cibi & medicinae praeseruatiuae possident, quas tamen haec
longe praecellit in uirtute.
DEMO. Iam ex uerbis tuis intelligo, humidum istud radi¬
tale & materiam primam soluendam & distillandam esse.
RAYM: Verum dicis.
DEMO. Quomodo autem ex istis metallicis aquis fieri po¬
test medicina pro humano corpore, cum foetidissimae sint & hor¬
ribiles arrosiuae & tam acutae ut à philosophis pro ueneno prae¬
sentissimo habeantur. Morienus Romanus de ipsarum odore
loquens, comparat ipsarum foetorem mortuorum cadauerum
sepulchris. Videmus quoque eas aquas quae per metallicas uenas
fluunt, & in ipsius calefiunt, odorem ingratum acquirere, erit igitur me¬
dicina haec multo horribilior & naturę humanae abominabilior,
cum substantia ipsa metallica fuerit in aquam conuersa.
RAYM. Quemadmodum fructus in principio aestatis acer¬
bi & austeri sunt, quod sufficientem decoctionem & digestionem
nondum habuerint, & continue attrahendo humorem sufficienter
maturare non possint & dulcorari, nisi multo calore totius aesta¬
tis decoquantur & digerantur ut fiant dulces & odoriferi. Idem
euenit medicinae nostrae extractæ ex terra metallorum, nam &
haec ante sufficientem digestionem & decoctionem foetida est &
horribilis, & antequam uapores ab ipsa ascenderint per decoctio¬
nem non poterit dulcorari, sed uaporibus coagulatis & sufficien
ter deco¬
Q2