457
TRITHEMII. 149
quemadmodum se habent ad extrema in ordi¬
ne, quomodoque per eas operandum fit in qua¬
libet intentione vniuersali: aut primùm neces¬
saria est scientia, per quam certè perficiuntur,
quemadmodum caro ne putrescat sale conser¬
uatur. Nonò in his quae solus perficere non po¬
test, socios oportet eum habere, vel natura di¬
gnos, vel institutione dignificatos: quia socio¬
rum indignitas operationis effectum impedit
in omnibus operationibus sapientię, tam natu¬
ralis quàm supernaturalis. Decimò oportet in
arte hac operantem firmum esse confidentia,
& de consequutione effectus nullatenus dubi¬
tare vel hęsitare: non ob id quod credulitas ali¬
quid conducat in his, sed quòd haesitatio firmi¬
tatem operantis animae per medium in extre¬
mum frangit debilemque facit, sine cuius virtu¬
te stabili, non fit à superioribus influxus opta¬
tus. Vndecimò oportet volentem in sapientia
naturali cum fructu operari, secretissime conser¬
uare omnia, nullique hominum profectum, vel defe¬
ctum operationis, nec operationem ipsam, neque
voluntatem, nec artem, neque tempus reuelare,
nisi praeceptori vel discipulo. Quia haec scientia
publicum fugit, diuulgataque rarò perfectos
fructus edit. Haec nostra philosophia coelestis
est, non terrena, vt summum illud principium
quod Deum nuncupamus, intuitu mentis
per fidem & cognitionem fideliter aspiciamus
K 4 patrem,