457
150 PHYSICA
patrem, & filium, & spiritum sanctum, vnum
principium, vnum Deum, vnumque summum
bonum in trinitate personarum sempiternum
existentem verè credentes, purè cognoscentes,
& cum feruentissimi amoris & seruitutis cultu
semper adorantes, à quo sunt omnia quę vspiam
esse possunt. Ad hanc nisi mens animata con¬
surgat, nihil eorum quae pulchra sunt intelliget,
sed in sua tabescet ignorantia. Non est vulgaris
hic ascensus, neque horum est ad eum imitatio
sufficiens, qui vna duntaxat ala sursum ferun¬
tur, sed omnino paucissimis familiaris, illis vi¬
delicet qui semet in vnitatem non temerè nec
perperam reduxerunt. Multi quidem conantur,
sed non omnium est in mente ternarius. Nón¬
ne suspecturi coelum necessariò primùm caput
eleuamus, reducimusque postea quàm suspe¬
ximus? Solis licet oculis intueri solem, aures non
vident. Vt igitur conscendat animus, non au¬
ris fiat, sed oculus & cor, fiatque ex ternario
nitas participatione bonitatis ad principium,
quia vnum est bonum omnipotens, non duo
neque plura. Nisi enim fiat vnitas, non fiet simi¬
litudinis in mente coniunctio, neque boni par¬
ticipatio, & sine his nulla transcensio: nisi enim
haec praecedant, superiorum intelligentiam, neque
inferiorum propriam consequi poterit quis
perationem. Res autem tam vniuersales quàm
singulares necessariò, ac rerum conditiones,
quaedam