233
PHILOSOPHORVM. 135
ciùm, conficiunt virtutes, vt opinantur salsò, cum
doribus elicientes eorum quae infunduntur, & cras¬
sum corpus abijciunt. Notate verba quaeso fratres. Car¬
ceribus inclusas virtutes suis naturalibus, alijs longè
tenebricosiorib. concludunt, vt ipsi fatentur, cùm cras¬
sum & pingue corpus abijciunt: nos ad haec dicimus in
eo quod abiecerunt corpore, virtutes potissimas, imò
integras adhuc manere, ipsosque nihil aliud habere in
oleis addititijs, praeter odorem, & nihil vmbratile ca¬
nis Aesopici. Reminisci me cogit stulta haec ratio Hispa¬
ni cuiusdam, qui cùm assas carnes emere nequiret,
dorem ipsarum astans, cum pane & raphano comedit,
vel, vt ita dicam, in pane conclusit odorem, quo tamen
stomachum nec intestina potita sunt, nec vllum aliud
membrum praeter cerebrum: cuius tamen imaginatio
multò plus effecit, per conceptum odorem, quàm in¬
carceratio rosarum & violarum odorum, per ingluui¬
em praestare possunt. Hac ratione dicetur haec medici¬
na fumosa vel vmbratilis, quae laruata priùs dicebatur
aut superficialis & incarcerata.
Rursum dicat veteres etiam olim destillasse vege¬
tabiles herbas, & id genus alia. Quid inde ma¬
gis, quàm antea dictum est, reportarunt, sumo¬
sos nempe vapores aqueos, cum incluso tantùm
odore, medicina vera suis in fecibus, quas ab¬
ijciunt, manente? Non habetis, ô vos insensati,
clauem carcerum naturalium. Ad naturam
psam, & non ad scholam vestram estis relegandi.
I 4