131
teris medicamentis quae humores trahunt ex pedibus, coxen¬
dice & tibijs, quia specialem quandam uirtutem he medicinae na¬
ctae sunt & certum influxum quendam super membra haec in¬
feriora, scilicet stellae Capricorni, Aquarij & Piscium. Metalla ue¬
ro recipientia essentiam, nomen, numerum, colorem, uirtutem
& proprietatem planetarum singularem, omnes uero planetae
habeant influentiam & uirtutem supra totum humanum cor¬
pus, & ex his metallis nostra medicina generatur, habebit & hęc
uirtutem supra totum humanum corpus, & aquae thermarum si
habent uirtutem sanandi plures infirmitates, ea de causa quod fe¬
runt secum transeuntes per metalli uenas uirtutem quandam me¬
tallicam, habebit nimirum ipsa substantia metallica maiorem uim
in potabilem formam conuersa. Cum autem secundum opi¬
nionem philosophorum ueterum singula metalla secundam si¬
militudinem, uirtutem, nomen, colorem, & proprietatem in om¬
ni metallo sunt comprehenda, ut aperte demonstratum est in lib.
expositionis librorum Gebri, Igitur & haec nostra medicina quam
uis solummodo ab uno aliquo metallorum extracta fuerit, habe¬
bit tamen nihilominus uirtutem omnium metallorum & plane¬
tarum, & uirtutem super totum corpus humanum sanandi plu¬
res infirmitates curabiles. Idem uoluit significare loannes de Ru¬
pecissa de humiditate nostra radicali loquens, & de quinta es¬
sentia sub nomine aquae uitae, dicit enim aquam ardentem bonam
in se continere omnium metallorum uirtutem, & non aquam esse
uitis sed uitae, quia uitam hominibus donet.
DEMO. Quamuis istae rationes satis prudenter & argute
adductae sint, nihilominus apud me persuasum habeo, unam me¬
dicinam simplicem omnes infirmitates minimè posse curare prae¬
cipue uero hac de causa, nam infirmitates contrariae (ut Medici
asserunt) medicinis curantur contrarijs, cum uero qualitates con¬
trariae in uno solo subiecto non possunt esse, mihi plane impossi¬
bile uidetur unam medicinam plures infirmitates posse curare.
Tradunt praeterea philosophi, ex una sola re praeter unum effe¬
ctum solum non causari, igitur neque una sola medicina plures
morbos curabit.
RAYM: