131
RAYM: Vna sola res simplex facit plures effectus contra¬
rios secundum naturam diuersam & dispositionem recipientis.
Videmus enim solis calorem diuersum operari effectum cum lu¬
tum desiccet caeram autem liquefaciat, cum tamen hi effectus
contrarij sint ex una sola operatione, Quamuis igitur nostra
medicina res una & sola sit, & forte unam solam operatio¬
nem habeat, nihilominus si consideramus magnam illam simi¬
litudinem quam cum omnibus rebus coelestibus habet, uidemus
ipsam aptam ad recipiendum plures uirtutes coelestes. Cum eti¬
am ab omnibus elementis extracta sit, dicimus ipsam habere uir¬
tutem & qualitatem omnium elementorum, propterea multipli¬
cis esse uirtutis & operari eam posse uarios effectus contrarios,
DEMO. Ostende mihi nunc huius artis praxin.
RAYM: Lege expositionem nostram librorum Gebri, nam
ibi & materiam & praxin distinctè & clarè descriptam inuenies.
DEMO. Maximas tibi gratias ago pro tanto in me collo¬
cato beneficio ex tua singulari liberalitate & humanitate, & tu
ualebis interim.
FINIS.