457
TRITHEMII. 151
quaedam sunt manifestae, quaedam manifestio¬
res, & quędam manifestissimae. Et alię quidem
sunt occultae, aliae occultiores, & aliae occultis¬
simae tàm sensui quàm rationi: quam diuersi¬
tatem operatur rerum natura. Hinc fit quòd qui¬
dam homines euadunt caeteris sapientiores.
Magis autem sapiens dicitur, qui minùs perce¬
ptibilia percipit. Ad istorum intelligetiam est
quòd aperiamus aditum. Proinde quicunque
ad adeptam philosophiam cùm naturalem tum
supernaturalem anhelat, ad alterutramque per
alteram aditum sibi parare potest, tutiùs tamen
progredietur, si seipsum à binario in ternarium
reducat per quaternarij gradus, priusquam in
rebus naturalibus idipsum efficere tentet aut
praesumat. Quamuis etiam è conuerso per me¬
dium spagiricae medicinae, ad supernaturalem
peruenire possit, hęc via tamen altera magis er¬
ronea, nec in vlla magis quàm in ista contin¬
giterrare: quare per aliam gradiendum esse po¬
tiùs suaserim omnibus. Ad hanc congredere le¬
ctor optime, & animum attentum non secus
ac aures erige.
ELVCIDATIO CLARIOR
interpretis.
Homo naturaliter vnus est & non numera¬
tur, at supernaturaliter in duo numera¬
K 5 tur,