317
PARACELSI PRAEPARATIONES. 59
ter aut pluries, quò saepiùs, meliùs. Addi possunt ad sulphuris
eleuati huius vnciam semis, olei nucis myristicae vel muscatae drach¬
ma vna, aquae veronicae praeparatae ad pondus omnium. Fiat hau¬
stus.
PRAESERVATIVVM CONTRA PESTEM,
& ad varios morbos curatiuum, in electuario iuniperi.
BAccae maturae mense Septembri lectae, tundantur in mortario
pultium instar vel pastae. Coquantur in aquae fontanae iusta quan¬
titate, vel in vino semper agitando vsque dum satis videbitur, & per
lineos sacculos densos exprimatur succus sub praelo: meliùs tamen
fuerit non addere vinum, neque aquam si modo recentes & succi
plenae sint baccae. Succus eiusmodi coletur per pannùm mundum,
& igne lento rursum excoquatur ad iustam spissitudinem. Coquen¬
dum inter agitandum est assiduè ne sapiat adustionem, névecffer¬
ueat. Postmodum aromaticis condiendum est, alioqui nequit per¬
durare. Dosis est adultis coclear vnum, iunioribus verò dimidium,
contra varios morbos, colicam, arenam, & id genus alios. Aëri pe¬
stifero plurimùm resistit, est enim valde praeseruatiuum.
DE AQVA TARTARI.
DEstilletur tritum, & per se solum igne violento admodum in
liquorem obscurum, qui pellicano rectificetur ac separetur.
Cum aequali pondere aquae vitae rectificatae mixtus, administretur
pondere guttarum decem vice qualibet.
POTIO QVAEDAM EX ELLEBORO,
ad medicinam vtilissima.
RAdicum ellebori conscissarum in frusta grandiuscula vnciae
duae, carnium pro arbitrio electarum quarta pars librae, aquae
P 3 nucis