317
PARACELSI PRAEPARATIONES.
nucis muscatae vncia vna, macropiperis aquae tantundem vt istius
postremi, clauso vase digerantur in aqua bulliente horis decem.
Quod humidum est eius effundatur ac seruetur, abijciatur quod reli¬
quum fuerit. Iusculum administretur pro necessitatis exigentia,
personarumque respectu, non tamen plus aequo, neque minùs.
Iam ad emplastra veniendum esse video.
EMPLASTRVM OPTIMVM.
CErae mellitae libravna, visci praeparati, mumiae excruribus ana
vnciae tres & semis, pulueris parthenionis, chelidoniae ana vn¬
cia vna. Fiat ex his omnibus emplastrum.
ALIVD.
CErae mellitae, terebinthinae, visci praeparati ana libravna, olei li¬
ni librae tres, litargyrij praeparati, calaminaris praeparati ana li¬
bravna. Coquantur in emplastrum.
EMPLASTRVM STICTICVM QVA
ratione fiat attractiuum.
ADdantur quaecunque vires attractiuas habent, asphaltum, & ca¬
rabe, quae lignum attrahunt, paleas, & fragmenta pannorum.
Magnes attrahit ferrum. Stannum & amethisti coloratiores attra¬
hunt cuprum. Alabastrum attrahit plumbum, & lapides. Gummi,
terebinthina, & asphaltum attrahunt carnium & ossium frustula.
Serpentina verò est omnium attractiua. Haec etsi peculiares attra¬
hendi facultates habeant, simul iuncta nihilominus, & vnguentis
permixta, vulneribusque applicata cuncta trahunt.
EMPLASTRA CVM VLTRAMARINIS.
HAud praetermittere volo (inquit autor) ex vltramarinis etiam
aliquot emplastrorum formulas addere, licet minùs dignas,
quae