233
140 THESAVRVS
sentiam vnam arte chimica transit, aut manę¬
re potest. Verùm vt eam suo nomine declarem
iuxta veterum vsum & consuetudinem, Leo
rubeus à multis vocatus est, à paucissimis verò
cognitus. Hic per auxilium naturae pariter &
artis potest in aquilam albam transmutari, vt
ex vno duo fiant, quae spagyro supra splendorem
aureum relucent, in vno seruata magis lucent.
Iam si Cabalistarum & veterum Astronomo¬
rum consuetum sermonem non intellexeris,
à Deo minimè ad spagyricam artem vocatus
es, nec per naturam electus, imò non aptus vt
os vix in arte hac aperias. Est itaque materia tin¬
cturae margarita maxima preciosissimusque
thesaurus, ac nobilissimum hoc omne quod
ex altissimi conditoris manifestatione, medi¬
tationibus hominum obtingere potest. Hoc est
Lili Alchimiae, & Medicinae, quod philosophi
tam accuratè quaesierunt, verùm ob defectum
integrae cognitionis, & perfectae praeparatio¬
nis eius, ad absolutissimum finem perducere
nondum potuerunt. Per inuestigationes eo¬
tum & experientias, tincturae tantùm initium
datum est nobis, attamen verùm fundamen¬
tum, quod meos imitari discipulos oportet,
mihi relictum fuit, vt nemo suas laruas nostris
inuentionibus immiscere debeat. Ego (inquit
Paracelsus) meritò post longas meas experien¬
tias spagyros corrigam, & falsum & erroneum
à vero