233
PHILOSOPHORVM. 141
à vero separabo, cùm prolixis admodum inue¬
stigationibus meis repererim, quò iustè simi¬
lia reprehendere quea & immutare. Veterum
si tamen experimenta meis excellentiora com¬
perissem, tantos minimè labores assumpsissem,
quos in gratiam, vtilitatem & honorem pro¬
borum alchimistarum omnium libenter subij.
Cùm ergo tincturae subiectum satis declaratum
sit, vt fratres inter duos vix fideliùs queat ac li¬
ceat, praeparationem eius aggrediar, & vltra pri¬
mi seculi experientias, addam & meas inuen¬
tiones. Spagyri veteres lili putrefecerunt vno
mense philosophico, postmodum spiritus hu¬
midos ab destillarunt, quousque sicci tandem
eleuati sunt. Caput mortuum spiritibus humi¬
dis imbiberunt, & ab eo per destillationem sae¬
pius abstraxerunt, idque tamdium donec sicci
prorsum eleuati sunt. Deinceps abstractos hu¬
mores, & siccos spiritus per pellicanum ter aut
quater simul vniuerunt, vsque dum lili totum
in fundo siccum resederit. Quanquam expe¬
rientia prima processum hunc ante fixationem
dedit, nihilominùs antecessores nostri saepius
eo votum perfectè suum assecuti sunt. Breuio¬
rem tamen viam habuissent ad rubei leonis the¬
saurum perueniendi, si concordantiam Astrono¬
miae cum Alchimia didicissent, quam in Her¬
metis Apocalypsi demonstraui. Cùm verò
dies quilibet (vt Christus loquitur in fidelium