329
DE CVRANDIS MORBIS
114
dem liquatur, & ei manipuli tres fragmento¬
rum laterum iniiciantur, vel puluerem eorum
minutissimum potiùs, immisceto, ac destillato.
ex cucurbita vitrea lutata, & obstructa, lento
primum igne donec phlegma totum ascendat,
quo cessante, mutetur recipiens, & igne parum
aucto, liquor citrinus, & oleum verum cerae
promanabit. vbi guttae turbidae stillare coepe¬
rint, rursus mutato recipiente totus liquor ab¬
strahatur. Trium oleorum quodlibet seruetur seorsum.
Oleum ferri.
Soluantur eius limaturae in calcem vel pul¬
uerem aqua forti, qua abstracta pluuiali di¬
luantur ab acrimonia prorsum. Exiccatae calci
affundatur acetum destillatum, & balneo ma¬
ceretur ad solutionem. Postmodum destilletur
& aliud affundatur, digeratur, & abstrahatur
vt prius toties donec materia in fundo resideat
instar olei, quod ad vlcera manantia, & alia
quaeque praestantissimum est remedium.
Oleum Iuniperi.
Baccae contundantur in pultes, & pro lb.
qualibet earum affundatur aquae fontanae
mensura, macerentur vn à diebus tribus vel qua
tuor. Postmodum ex aenea vesica destillentur
aqua & oleum simul, igne lento primum, auctio¬
re tandem, vsque dum olei nihil amplius pro¬
fluxerit. Quum videbitur liquoris tantùm flu¬
xisse,