329
LIBER PRIMVS.
125
xisse, quantum aquae prius appositum fuit. Ces¬
sandum erit, & oleum ab aqua separandum
ad multos vsus & morbos valde praeclarum.
E faecibus ardens aqua destillari poterit, aeque
praestans atque ex fęcibus vini ac magis.
In vase ligneo tectae sinantur quiescere die¬
bus. 15. vt feruescant, quotidie agitando rudicu¬
la. Tandem è vesica destilletur vinum ardens
vt ex vino vel faecibus eius.
Oleum mellis.
Mel cum fauis digeritur equino fimo, vase
fictili contentum, donec à melle separetur in¬
natans melli. Ablata, silices minutissimi in mel
iniiciendi. Postea per cucurbitam destillatur, pri¬
aqua acida, deinde oleum, ad vulnera cu¬
randa, & ad podagricos dolores mitigandum,
idoneum, & optimum remedium.
Oleum salis viride.
recipe. Salis communis lb. iij.
Ocrae lb. vi
Salis nitri purgati z xij.
Mixta destillentur in ad modum olei vitrio¬
li eisdem organis, & processu. destillatum rur¬
sus ex cucurbita vi trea destilletur in cineribus
ad separandum phlegma. Cum oleo terebin¬
tinae cerae, verbasci, vel camemillino mixtum
sedat in podagra dolores.
Oleum