405
APERTORIVM.
201
phi considerarunt dicendo, quòd totum
illud facit vna natura, quoniam ipsa de
dispositione in dispositionem conuersa est,
& conuertit, & in tali dispositione ipsa
natura transmutat: & sic etiam granum
tale modo transmutat: & hoc intelligen¬
dum de calido & humido Spiritu (N hîc
aduerte, quòd Spiritus Philosophorum
differt à Spiritu vulgi in calido) quia
Mercurius vulgi est frigidus et humidus:
Philosophorum autem Spiritùs estiam ca¬
lidus, & humidus.) Sequitur: O fili ve¬
ritatis, per istam transmutationem Phi¬
losophi notant, quòd terra lapidis debet
priuari de tota sua humiditatè tamdiu,
quousque conuersa fuerit in qualitatem
siccam. Et post hoc concludunt, quòd hu¬
miditas conuersa fuit in siccum locum
suum: hoc intelligendum est, id est in pro¬
priam suam terràm, quia illa est pro¬
prius locus generationis nostri sulfuris.
Et
O 5