405
RAYMVNDI LVELI
232
Et hoc tunc apparebit manifestè, quòd
illa terra illud ante suam praeparationem
& calcinationem non facit, & tamen
ipsa post calcinationem hoc facere habet
propter calorem ipsius naturalem, qui
fuit confortatus per subtractionem hu¬
miditatis quae habuit eum mortificarè,
et totaliter submergere. Et tunc terram
istam praepara et bene calcina per ratio¬
nem philosophicam, antequam ad eam
sementum seminaueris, quod nos multum
diligimus. Et ergo post R. terram &
cùm ea quartam partem ponderis sui de
spiritu, & post pone ad vas tuum, quod
nos appellamus retentorium, & loca ad
furnum continuando ignem lentum tam¬
diu donec spiritus omnino coaguletur in
terram. Scias fili, quòd corpus quod est
mortuum, illud induit se albis vestimen¬
tis, sicut si Deus voluerit, tu videbis,
quando illa praedicta experimentabis.
Istas