233
142 THESAVRVS
consolationem) propriam suam essentiam ha¬
beat, spagyris ante mea tempora labor fuit in¬
gens & grauis, qui iam auxilio Spiritus sancti
affluentis hoc postremo seculo mea theorica
subleuabitur atque practica. Cùm ergo pri¬
mum saeculum tincturae primam dederit ex¬
perientiam, ex vno simplici duo spagyri fece¬
runt. Verùm quòd inuentum hoc medio seculo
perijsset, eorum successores diligenti perscru¬
tatione postmodum in eiusmodi nomina duo
simplicis inciderunt huius, idque nominarunt
vnico vocabulo, nempe lili, tincturae subie¬
ctum. Tandem imitatores naturae materiam
hanc, non secus ac in terra semen, tempore suo
putrefecerunt, cùm ante corruptionem hanc
ex eo nihil enascatur, nec aliquod arcanum
rumpere potest. Postea spiritus humidos abs¬
traxerunt à materia, donec tandem ignis vio¬
lentia sicci pariter eleuati sunt ac sublimati, vt
hac via non aliter quàm rusticus ex anni tem¬
pore, peruenirent ad maturitatem. Postremò
tandem finito suo vere prodijt aestas, quo tem¬
pore fructus istos & siccos spiritus incorpora¬
runt, & magisterium tincturae perduxerunt,
vt ad messem deuenerit, & ad extremam se
maturitatem disposuerit. Tam prolixo labo¬
re taediosaque reiteratione spagyri veteres non
indiguissent, si ex mea schola didicissento¬
pus, longè citiùs ac minoribus impensis vo¬
tum