405
APERTORIVM.
203
Istas apparationes, fili, reiterabis tamdiu
donec videas terram totaliter albam ad
modum niuis: et sic tunc terra est ingros¬
sata & impraegnata cum aeterna clarita¬
te, quae habet infantem parere: ille enim
partus finem imponit scilicet quando spiri¬
tus congelatur in sulfur, quod openitu erat
de terra, et desiderabat in ea splendidam
claritatem ad finem illius, quòd ipsa esset pu¬
ra et sine corruptione, et quòd esset supra
impuram et corruptibilem. Et secundum istum
modum quando terra fuerit bene alba, tunc
fili extrahe eam ex suo vase, & tere eam vt
fiat puluis minutißimus, et hoc fac supra
laminam vitream Postiterum imponitur vasi¬
lutando eius iuncturas bene, et ponitur vlte¬
rius supra furnellum, et accendatur ignis
continuando per triginta horas, et inuenies
in angulis et parietibus vasis infantem na¬
tum, resuscitatum, permodum pulueris albissimi,
pulcherrimi, et tam clari, & in tali clari¬
tate