405
APERTORIVM.
205
qui de illo lapide proiectionem fecerunt
statim post suam creationem: et quum vi¬
derent quod non esset nutritus in fortitu¬
dine sua, & etiam quum non inuenerunt
de perfectione ipsius, post hoc ingeniati
fuerunt rationem & possibilitatem suae
operationis, & inceperunt operrari de il¬
lo pulchro opere, quod est ipsius medicinae
comparatio, & nutrimentum lapidis: &
illa est secunda & vltima pars ipsius ma¬
gisterij totius. Propter hoc, fili, potes in¬
telligere secretum operis Philosophorum
diuisum in duas partes: in prima docet in¬
formare sulfur, insecunda docet conuer¬
tere sulfur & medicinam fixam & fluen¬
tem, sicut docet Morienus in libro suo, di¬
cendo: Quòd totum magisterium nostrum
necessariò fieri debet in duabus creatio¬
nibus, et illae mutuae causae creationis sunt
sibi proximae in natura, quia quando pri¬
ma creatio completa est, tunc incipit se¬
cunda