405
RAYMVNDI LVLLI
206
cunda pro opere medicinae: & quando se¬
cunda est completa, tunc totum magist
rium est completum. Et fili veritatis intel¬
lige, quòd nos in prima operatione nostrae
artis purgamus & praeparamus materiam
pro sui sulfuris creatione. Qua praepara¬
ta, modò in secunda operatione componi¬
mus & creamus medicinam, quae habe¬
bit tantam virtutem et posse, vt patebit.
Et ideo primò debes creare suum sulfur,
quia sine eo non potest facere aliquis Eli¬
xir completum. Et quando creasti sulfur,
tunc incipit opus Philosophicum. Et non
habeas taedium in ipso nutriendo, et nefe¬
stines, quia scriptum est, Qui patientiam
in opere non habet, & non inspicit in no¬
stris libris naturae mutationem, ille pro¬
pter festinantiam corrumpit opus: ideo pa¬
tientiam te habere oportebit, & nutrire
ipsum tamdiu, donec de illo lapide facere
poteris proiectionem: & tunc videbis na¬
turae