146
THESAVRVS
tincturae,
hoc
est,
Monarchiae
margaritam,
&
pretiosissi¬
mum
thesaurum,
prae
caeteris
nobilißimum,
qui
ex
al¬
tissimi
Conditoris
manifestatione,
meditationibus
ho¬
minum
acquiri
potest.
Paucissimi
norunt
&
experti
fuerunt,
qua
via
quave
ratione
detegantur
per
phi¬
losophiam
adeptam
arcana.
Plurimi
verò
qui
Monar¬
chiam
hanc
non
poßibilem
credant,
imò
funditus
ne¬
gent.
Quid
mirum?
tales
nihil
nisi
visibile
carneis
ocu¬
lis
percipiunt.
Sed
quid
lapidibus
verba
dare
proderit?
non
magis
stupidis
ingenijs
qui
negabunt
visibilia
quae¬
que
priùs
inuisibilia
fuisse:
de
his
satis,
quod
ingeniose
valere
queat.
Sed
ad
rem.
Hoc
est
lili
Alchymiae
(inquit
Pa¬
racelsus)
&
Medicinae,
&c.
hoc
est,
in
hoc
subiecto
Mo¬
narchiae,
quod
ex
tribus
in
vnum
conuenientibus
constat,
vt
suprà
dictum
est,
duo
magisteria
perfectissima
la¬
tent,
prius
ad
alchymiam
in
transinutandis
imperfe¬
ctis
metallis
in
perfecta:
posterius
verò
est
vniuersalis
&
indifferens
ad
omnes
morbos
medicina,
vnde
Lile
nomen
etiam
habet,
non
secus
atque
ex
duobus
floribus
ab
vna
radice
tractis.
Veteres
hunc
duplicem
florem
cognouerunt
quidem,
sed
non
perfectè,
neque
omnimo¬
dam
eius
praeparationem,
quo
factum,
vt
ipsum
ad
per¬
fectum
finem
nondum
adduxerint:
hoc
solùm
praestite¬
runt
nobis,
vt
initium
tincturae
dederint.
Verum
fun¬
damentum
(inquit)
quod
meos
imitari
discipulos
o¬
portet,
mihi
relictum
fuit,
vt
nemo
suas
laruas
meis
in¬
uentionibus
immisceat,
ac
si
loqueretur
ad
hunc
mo¬
dum:
Antiqui
solummodo
aliquod
principium
habu¬
erunt
vniuersalis
Medicinae,
siue
Monarchiae,
sed
non
verùm